monumenta.ch > Hincmarus Remensis > 'versipellis' in 'Vita Remigii episcopi Remensis, p5, EPISTOLA FRATRUM REMENSIS CENOBII AD FRATRES MONASTERII IN MONTE CASSINO CONSTITUTI.'
Hincmarus Remensis, Vita Remigii episcopi Remensis, APPENDIX., , I. ADDITAMENTA AMPLIORIS TESTAMENTI S. REMIGII. <<<    

EPISTOLA FRATRUM REMENSIS CENOBII AD FRATRES MONASTERII IN MONTE CASSINO CONSTITUTI.

1  Exigui ac permodici regularis vitae sectatores, fratres, qui sunt Remis constituti in monasterio beati et gloriosi confessoris Christi Remigii archiepiscopi, sanctis ac Ded dignissimis fratribus Cassini, summae divinitatis normali rubrica indefatigatis humeris cluentibus, sanctarum munuscula precum. 2  Miramur admodum, fratres gloriosi, quod, emensis annorum curriculis iam pene quingentis, ex quo pretiosus Deo et hominibus communis pater noster sanctus Benedictus mundum hunc nequam devicit atque sempiternae iocunditatis delicias intravit, epistolam illam memorabilem transscribere neglexistis et hactenus, ut nuper conperimus, incognitam habetis, quam ille sancti paraclyti familiarissimus sinergus conposuit, superni nectaris rore respersit ac sancto patrono nostro Remigio summe humilitatis indiculo direxit. 3  Quapropter sanctae caritati vestrae diutius eiusdem exemplar epistolae non ferentes deesse, non eisdem per omnia verbis, eiusdem tamen rationis vestigiis innitentes, plena devotione caraxavimus ac tanti patris titulis inserendam transmisimus. 4  Occasionem autem eiusdem epistolae in primis placuit prelibare, quasi ne aliquo, quod absit, tanti auctoris thema interrumpatur, quod omnium theosophorum iudicio ipsi Tulliano stilo iure meritoque praefertur. 5  Contigit namque eodem tempore, quo idem inconparabilis pater sole fulgidius Cassini miraculis choruscavit, ut antiquus humani generis inimicus in Fresoniae partibus nobilissimam puellam, cuiusdam comitis filiam, pervaderet eamque toto malignitatis suae vigore vexaret. 6  Cumque pervasor iniquus solita obstinantia diutius hoc ageret, parentes puellae, quia nobiles erant, eam per diversa sanctorum martyrum loca ferre decreverunt, quatinus eorum patrociniis pius ac misericors Dominus tam infestum de fragili vasculo predonem excluderet. 7  Transactoque iam quinquennio, quod spe illa nequicquam laborare ceperunt, tandem Romana menia visitarunt. 8  Ibi denique cum aliquandiu per monasteria sanctorum inutiliter conarentur, multorum ibidem relatu compertum illis est de sanctissimo monachorum patre atque signifero Benedicto. 9  Quid multis immorandum? Romanis menibus ocius dorsa dedentes, spe non cassanda Cassino sub omni agilitate redarum subeunt udisque luminibus arreptitiam illam sancti patris obtutibus sistunt, et ut solitas pro eius ereptione preces omnipotenti Domino sternere dignaretur, ad solum usque fusi humiliter flagitarunt. 10  Quos cum pater venerandus omni benignitatis dulcedine suscepisset, iussit eis omnia monastice devotionis solatia exhibere et ad triduum usque demorari. 11  Per ipsum namque triduum vir Domini instantissime se precibus occupavit, quatinus illi captivae succurreret et a maligno liberaret. 12  Peracto autem triduo illo, more sibi insolito praedonem infestissimum resistere videns, laeta mente atque hilari facie egrediens, nil contristatus contra Dominum, hospitibus suis haec verba consolando intulit: 'Nolo vos ignorare, filioli, quia, peccatis meis obnitentibus, nequaquam dignus sum obtinere, quo vestrae necessitati inpraesentiarum valeam consulere; sed quia michi in memet ipso plura deesse conspicio neque ad extremam usque adhuc manum me unguetenus pervenisse pervideo, perfectum et inerratum vobis suggero consilium, ut ad effectum vestrae voluntatis citius, Deo comitante, possitis convolare. 13  Habeo, ni fallor, apud Remensem Galliarum urbem adhuc superviventem fratrem meum Remigium, huiusce aetatis sacerdotum carbunculum. 14  Ad quem oportet vos gnaviter properare, meis gratificati apicibus, quatinus ille sacerdotalibus orationibus vestris procul dubio apud Dominum satisfaciat necessitatibus; imparem quippe me ad haec optinenda censeo per omnia'. 15  Haec postquam paucis peroravit, semet ipsum intra cellae secretum quasi dimidiae spacio horae recepit atque in modum pitatioli haec verba beato conscripsit Remigio. 16  Dominico sacerdoti Remigio frater et conservus in Christo Iesu, cenobialis vitae institutor, Benedictus aeternae benedictionis munus. 17  Sanctissimo tuo congratulans profectui, sacerdos regis summi, quia summi capitis membra sumus, quod michi deesse sentio in me, tutum, laus Deo! possidere me credo in te. 18  Ecce! quod mea peccata fieri prohibuerunt, tuae auctoritatis sacerdotalia supplere habent merita, et desinant amodo circa me rumores hominum, cum apud te constet omnium esse perfectionem virtutum. 19  Hanc captivam et ab antiquo hoste obsessam tuae delego celsitudini, quatinus pro eius liberatione sacram hostiam offerre Deo debeas et meam parvitatem victoria ipsa non minimum laetifices. 20  Vale, sacerdotum Christi limpidissime calcule. 21  Cumque, signatis isdem litteris, hospitibus valefaceret, proprium nuntium cum illis in Galliam destinavit, qui beato Remigio tantae humilitatis munus obtulisset. 22  Qui cum Remensium urbem intrarent, et sanctus Dei pontifex tanti patris apices pervidisset, lacrimis uberrimis perfusus, in haec verba prosiluit: 'Gratias tibi, Christe, redemptor clementissime, qui nostra tempora tanta sublimasti gloria, ut in speciali famulo tuo Benedicto tota te per orbem magnificet ecclesia'. 23  Surgens autem continuo gloriosus archimandrita Remigius, episcopali se infula more solito trabeavit, atque oblaturus Deo sacrificium, ecclesiam concitus intravit. 24  Cumque miserabilis illa parentum solatio in ecclesiam adducta venisset, versipellis vafer ille per os puellae haec verba invitus protulit: 'O sacerdos Christi Remigi, noli adversus Benedictum gloriari, quia non propter tuum imperium, sed propter eius humilitatem exire cogor'. 25  His dictis, liberata est mulier, et omnes qui audierunt dederunt gloriam Deo.



Hincmarus Remensis, Vita Remigii episcopi Remensis, APPENDIX., , I. ADDITAMENTA AMPLIORIS TESTAMENTI S. REMIGII. <<<    
monumenta.ch > Hincmarus Remensis > 'versipellis' in 'Vita Remigii episcopi Remensis, p5, EPISTOLA FRATRUM REMENSIS CENOBII AD FRATRES MONASTERII IN MONTE CASSINO CONSTITUTI.'